라틴어 문장 검색

non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis.
(아풀레이우스, 플로리다 12:2)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
H LITTERAM, sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant veteres nostri plerisque vocibus firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 2:1)
Nam, ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 5:1)
' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:2)
Flavus' contra videtur e viridi et rufo et albo concretus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:1)
Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris 'flavom marmor' appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 24:1)
χρῆσθαι δε` τοῖσ ἄλλοισ. ̓Ακαλήφη autem est animal marinum, quod urtica appellatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 14:1)
Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est, rectos dicere cupressos quam rectas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 14:3)
Sicut fulica levis volitat super aequora classis, Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:5)
Sed Perkinus, a suis monitus ut ignem suum (qui hactenus tantum in viridi ligno despasceret) vivum servaret follibus veluti assiduis, iterum in Hiberniam navigavit, unde prius propter spes praebitas a Gallis, potius quam propter aliquod impedimentum aut tepeditatem quam in illo populo expertus esset, discesserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 14:3)
17. Herbae virides et humidae simul conclusae et contrusae, ut rosae, pisae in corbibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 55:1)
Videntur enim herbae et vegetabilia viridia et humida aliquid habere in se occulti caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:2)
Sed tamen (ut superius dictum est) herbae virides conclusae calescunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 144:2)
Nam de belneis et piscinis non loquor, Superest tamen ut antequam ad frontem aedium pervenias collocentur areae tres, area viridis, gramine vestita cum pariete in circuitu, et iuxta parietem arboribus ordine positis, sata area altera eiusdem amplitudinis sed in pariete cuius sint turriculae extructae aut simile quod eiusmodi elegantiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION